Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
49 mones 7G. ad Fratres in Fremo merito S. Augustino abjudicantur ; nam in iis talia sunt4 quae S. Augustino sine injuria adscribi non possunt, e. g. auctor hujus scripti Serm. 37. narrat, quod in Aethiopia viderit homines sine capite, cum oculis grossis lixis in pectore, et alios cum uno oculo tantum in fronte. Ceterum in usu dictae regulae cautione opus est, quia aliquas fabulas antiqui reapse in veris habuerunt, sic S. Clemens Romanus in Epist. 1. ad Corinthios, quae indubie authentica est, cap. 25. et f. ad illustrandam carnis resurrectionem exemplo avis phoenicis ex propriis cineribus resurgentis utitur, quae tamen opinio de ave phoenice fabula est, olim autem credebatur. Tértül. De resurrect. carnis c. 13. Cyrill. II ie- ros. Catech. 18. cf. Herodot. in Euterp. n. 73. Plinius Hist. nat. I. 10. c. 2. et l. 13. c. 4. Tacitus Annál. I. 6. n. 28. etc. Porro dicta regula potissimum ad prima Ecclesiae secula referri debet, cum posteriore aetate non raro magnorum etiam virorum opera varias fabulas contineant. Y. Melchior Canus l. c. 4) In quo tales errores chronologici deprehenduntur , ut auctor, cujus nomen opus praesefert, eos committere non potuerit, sic Decretales a Pseudo Isidoro primis Romanis Pontificibus adseriptae ex hoc quoque capite sat superque produnt, qua sint origine natae. Y. David. Blondclli Pseudo Isidorus et Tur- rianus vapulantes, a) a) Blondellus /. c. in Prolegom. c. 8. ait: „Mendax ad finem Epistolarum Consulatuum consignatio non leve est imposturae argumentuma (in Decretalibus Pseudo Isidori.) Etiam modus tractandi in scripto convenire debet aetati et auctori, cui ^attribuitur. I. i