Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

mordaci calamo in omnia late grassati fuerunt. Hinc pluribus ipsum etiam Criticae nomen exosum fecerunt, et vel ad tuta timenda an­sam praebuerunt. Itaque in usu Criticae puri­tas intentionis, prudentia et charitas nunquam satis commendari potest. §• 20. Fontium authent ia. Criteria, quibus scriptum authenticum a supposito discernitur, alia interna, alia externa sunt. Interna, quae desumuntur ex ipso scri­pto , seu ex materia, de qua tractat, et mo­do , quo tractat, externa autem, quae non ex ipso scripto, sed aliunde petuntur. Criteria interna sunt negativa, quae tantum ostendunt, scriptum, in quo haec criteria interna deside­rantur , esse suppositum , quin etiam ostendant, scriptum, in quo adsunt, esse authenticum , quia aliquis scriptum sub nomine alterius tam perite exarare potuit, ut in eo nec quoad ma­teriam , nec quoad modum tractandi quidquam deprehendatur, quod fraudem arguat. Criteria autem externa sunt positiva, quae ostendunt, scriptum, cui conveniunt, reapse authenti­cum esse. Quoad criteria interna; materia, de qua. scriptum tractat, illi aetati, et auctori, cui attribuitur, convenire debet, secus suppositum est, nisi tantum corruptum esse ostendatur. Quare scriptum suppositum , aut certe cor­ruptum est: l) In quo personae, aut res aetate au­ctoris, cui attribuitur, recentiores leguntur — personae recentiores — unde Quaestiones ei Re- sponsiones ad Orthodoxos perperam tribuun­i 7

Next

/
Thumbnails
Contents