Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
IG 2) Ab authcntia, integritate, et auctoritate scriptorum res summi momenti dependent, uti eventuum , quos scire nostra plurimum interest, cognitio, pleraque privatorum et integrarum societatum jura, et, quod maximum est, revelatio. 3) Multa scripta supposita, corrupta, fal- sitatibus et commentis referta 'existunt, quae Historicus, nisi perpetuo errare velit, noscere , et cavere debet. 4) Ex defectu Criticae inulta mala tam in Ecclesiam , quam etiam in rempublicam redundarunt; vel solae pseudo Isidori merces exemplo esse possunt; cum enim hae ex defectu Criticae pro authenticis haberentur et ad praxi m adplicarentur, plurimae in Ecclesia et re- publiea perturbationes enatae sunt. 5) Criticae ope multa e tenebris eruta, alia autem iis justissime damnata sunt, et tantum recentioris aevi in scientiis lumen cum renascente Critica caepit, et cum eadem adolevit. a) a) Ad rem Muratorius De ingeniorum moderatione l. 3. c. 1 Zj. ait: ,,Unde tot errores ac fabulae et dogmata stolida, nisi e Criticae inopia? nude recti judicii, meliorisque eruditionis restitutio, nisi e Critica restituta?“ ' $. 19. Moderatio. Nil prodest, quod non laedere possit idem Igne quid utilius? siquis tamen urere tecta comparat, audaces instruit igne manus. Tta et Critica bono literarum nata etiam noxia evadere potest, nisi finibus suis contineatur. Mulli fines hos praetervecti certissimas etiam res aut negarunt, aut saltem in duhium vocarunt , et