Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
45 Sancto concinnatas vitas deprehendit. V. Launoii Opp. T. 4. P. 2• />.34L. Commentis, quibus vitae Sanctorum deformatae sunt, consideratis Mabiflo- nius De Studiis Monasticis 1\ 1. P. 2. e. 8. ait: ,,haec innuens vehementer angor, dolenterque addere compellor, longe accuratiores fuisse profanos auctores ethnicorum vitas describendo , ac fuerint (fiiam plures Christi fidelium in descriptione vitae Sanctorum, quod etiam asseverare nullatenus metuit Melchior Canus dc Diogene Laertio Philosophorum vitas recensente et dc Svctonio super 12 Caesarum gestis.“ Cf. Melchior Canus /. e, §. 16. Fontium usu s. Ut fontibus expositis recte uti valeamus, certa quaedam subsidia historica necessaria sunt, sine quibus fontes discernere et intelli- gere non possumus. Nos horum subsidiorum tria potissimum pertractanda habemus, nempe Criticam, Chronoiogiam, et Geographiam Ecclesiasticam. Critica est fax, quae ubique in Historia praelucere debet, Chronologia autem et Geographia sunt duo Historiae oculi, sine quibus Historia coeca est. §. 17. Criticae notio. Critica generatim est ars judicandi et quatenus est subsidium historicum , est ars judicandi de authentia, integritate, et auctoritate fontium historicorum. §• 18Necessitas. Criticae necessitas ex sequentibus satis elucet: l) Sana ratio erga verum, aut falsum ge- neratim indifferens esse nequit.