Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

ut veris propter falsa adimatur fides, et quae severe ab auctoribus plane veracibus edita sunt, ea etiam revocentur in dubium.“ 3) Cupiditas supplendi acta Martyrum deperdita; eorum multa in persecutione Dio­cletiani combusta sunt, multavero aliis casi­bus periverunt; non paucos igiturMcupido in­cessit has ruinas reparandi, qua in re dum ini­quam fortunam experirentur, aliquid potius, qualecunque illud foret, quam nihil, producturi jam ad incertos vulgi rumores, jam etiam ad commenta recurrerunt, a) a) Fleuri H. E. T. 14. Dissert. 3. §. 2. ait: „Ubi desiderabantur acta Martyris in ipsius Festo legen­da, concinnabantur vel verisimilia, vel, ut ad vulgi genium accommodarentur, prodigiis plena. Id enim ad nutriendam fidelium pietatem plurimum conferre credebatur. Hujusmodi lectiones maxime in seculo 9no, quo translationes reliquiarum frequeutissimae erant, confictae sunt.“ 4) Studium proprii emolumenti; sic ad conservanda bona Ecclesiarum et monasterio­rum multae narrationes confictae sunt, quo­modo nempe Deus illos mirabiliter puniverit , qui bona Ecclesiarum et monasteriorum invase­runt; miracula conficta, uti aegrorum sanatio­nes et similia, Ecclesiis et monasteriis saepe varia commoda attulerunt. Y. de his Fleuri l. c. §§. 2. et 3. 5) Desiderium quibusdam opinionibus et sententiis majorem auctoritatem concilian­di\ a) a) Licentia fingendi, quod sane dolendum, potissimum in vitas Sanctorum grassata est, ut adeo etiam vita unius ejusdemque Sancti aliquando penitus diversa ratione describeretur. Sic Launoius in quadam Be- nediclinoium Bibliotheca plures pro uno allerove

Next

/
Thumbnails
Contents