Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

43 pensi sunt, quia apud eos phantasia magis operatur , unde medio aevo tot conficta mira­cula; maxime vero ignorantia Physicae, adeo- que causarum naturalium, fons talium com­mentorum est, cum quis loco causarum natu­ralium causas supernaturales assumit. a) Sic ex ignorantia factum est, ut per praeposteram rei explicationem ex imagine Christi in quodam su­dario expressa, quae Romae in Basilica Vaticana S. Petri asservata propter picturae cum prototypo , ut credebatur, convenientiam vera icon, vera iro­nia appellabatur, S. Veronica prodiret. V. hoc ube­rius apud Nat. Alex. H. E, Nec. i. Cap, 1. art, 5. n. 2. b) Melchior Canus De locis Theol. I. 11. c. 6. ait: ,,aetas nostra sacerdotem vidit, cui persvasissimuin esset, nihil omnino esse falsum, quod semel typis fuisset excusum.“ Tali hominum credulitate abusi non pauci eo plura commenta protulerunt, quod jam Livius de gentilibus observavit, cum Hist. l. 24. c. LO. ait: ,,Prodigia eo anno multa nunciata sunt, quae quo magis credebant simplices , ac reli­giosi homines, eo plura nunciabantur.“ 2) Persvasio olim ajmd multos vigens, quod ad bonum finem etiam mentiri liceat; hinc multi religionem et virtutem commenda­turi Varia miracula et extraordinaria Sanctorum exempla, a peccatis autem alios deterrituri diversas mirabiles peccatorum paenas confin­xerunt. a) a) Melchior Canus /. c. ait: „Justissima est Ludovici (Ludovici Vives De trad. Discipl. I. r>.) querela de Historiis quibusdam in Ecclesia confictis Pruden­ter ille sane ac graviter eos arguit, qui pietatis loco duxerint mendacia pro religione fingere. Id quod et maxime periculosum est, et minime necessarium. Mendaci quippe homini ne verum quidem credere solemus. Quamobrem qui falsis et mendacibus scri­ptis mentes mortalium concitare ad Divorum cultum voluere, hi nihil milii aliud videntur egisse, quam

Next

/
Thumbnails
Contents