Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
§. 13. Falsitatu m. Causae falsitatiiin sunt: 1) Ignorantia et negligentia, seu defectus debitae inquisitionis, e. g. cum propter eadem, vel similia nomina aliqui in transversum acti diversas personas et loca inter se confuderunt. 2) Studium 71071 tam fontibus , quam rivulis , impe7istim; unde errores, qui primum unius duntaxat erant, semper pluribus fiunt communes; non est certe hac major quoad litteras pestis, et faecundior errorum scaturigo. 3) Defectus stibsidiorum Historicorum, utpote Criticae et aliorum, de quibus infra tractabimus; dum opera supposita , corrupta, erroribus plena, editiones minus accuratae , aut truncatae usurpantur, a) a) Ideo Historico nunquam satis commendari potest studium Historiae Litterariae et recensionum criticarum de libris, eorumque editionibus, ut nonnisi ex operibus ßt editionibus plene cognitis res suas hauriat. 4) Co7ijecturae, ad lacunas in antiqua Historia explendas, ad res obscuras illustrandas , ad causas eventuum, quantumvis arcanas, detegendas, quo fit, ut audacter opinans saepe numero nubem pro Junone amplectatur; quod illis maxime evenire solet, qui omnia in antiquis rebus scire desiderant, et quid\is in medium adducere malunt, quam doctam fateri ignorantiam. II