Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
3ö — Commentarios Arnobii Presbyteri in Psalterium Arnobio Rhetori florentissimo tradidit. — Non pauca Thomae Anglici opera Thomae Angelico Do- ctori data sunt, qui asseverent, celebrem illam Epistolam , sive libellum, quem ad Demetriadem Virginem scripsit Julianus Celanensis Episcopus, Pe- lagiana labe infectus, idcirco adscriptam Hieronymo, quod is quoque scripserit ad eandem virginem argumento non dissimili.“ §-.12. Corruptionum. Causae corruptionum sunt: 1) Fraus haereticorum , cum ii rebus suis praesidia quaesituri opera etiam adversariorum judicio probata corrumpendo sententiis suis adcommodarunt. Anastasius Sinaita in Hodego c. 10. refert, quod Seyerianus haereticus Praefectus Augustalis Alexandriae 14 librarios ejusdem secum sententiae aluerit, quibus id negotii dabat, ut haereseos suae gratia codices Patrum depravarent. Ceterum V. Bartholom. Cer- mon De veteribus haereticis Ecclesiasticorum codicum corruptoribus, a) a) Theodiscus Archi - Episcopus Hispalensis, et Hispaniae Primas seculo 7mo aliquot S. Isidori libros in odium fidei corrupit, et in arabicam lingvam convertit. Hinc Archi - Episcopatu motus ad Arabes se contulit, et sectam eorum amplexus est, cujus facinoris detestandi causa Sedes Primatialis in aeternam probri memoriam ab Hispalensi ad Toletanam urbem translata est. Genebrardus ad a. 651. 2) Malitia obtrectatorum, cum aliqni scripta eorum, quos exosos habebant, depravarunt, ut illis, tamquam hominibus perversae doctrinae, invidiam crearent, sic Ori genes in Epist. ad Amicos Alexandrinos conqueritur , (piod quidam haereticus codicem ipsius