Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
37 addendo, demendo, et permutando vitiaverit, et sub nomine ipsius insultans circumtulerit. Etiam S. Leo Magnus in Epist. ad Marcianum Augustum scribit, quod haeretici Epistolam suam ad Flavianum quibusdam litteris, vel syllabis commutatis corruperint, ut inde ausam arriperent, ipsum Nestoriani erroris insimulandi. 3) Consvetudo, quae nondum inventa typographic vigebat, codices in societate describendi, uno dictante, unde dictantium celeritate , balbutie, et vitiosa lectione varii errores irrepserunt. 4) Librariorum, seu descriptorum lucri cupiditas, ignorantia et incuria a) lucri cupiditas ; nam pro pretio scribentes saepe propter majus lucrum, ut plus scribere, adeoqüe plus mereri possint, nimia festinatione scripserunt, et hinc plura menda in scribendo commiseruntignorantia et incuria, dum nempe corrupto codice usi sunt, dum integrum quidem codicem prae manibus habuerunt, sed illum ubique bene legere non sciverunt, aut sine debita attentione legerunt et descripserunt, dum ad notationem a quodam in margine appositam in textum intulerunt , eoquod eam ab alio librario omissam fuisse suspicarentur, dum dictantem male intellexerunt, aut non satis attente eum auscultarunt, denique dum interpunctiones vel nullas vel perperam apposuerunt. b) a) Adtenlione digna est eruditorum in Aleppo consvetudo , accuratae librorum alicujus momenti descriptioni invigilandi. V. Alexander Russel won fcctli 3*,a ftaní'C t>cr Öelebrfomfeit pi Aleppo p. 72. juxta versionéin Joan. Friderici Ginelin Gollingac 1798. 1») Fiiam praepostera interpunctione sensus mutatur, et corrumpitur. Aliqui acatholici, probaturi, quod