Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
31 stianam scriptis, apud quemcunque inventa fuerint, igni tradendis legem tulerunt. Cod. /. 1. Tit. 1. de Sum. Trinit. Leg. 3.— a) a) Hic zelus aliquando etiam nimius fuit. Sic Franc. Ximenes Cardinalis et Archi-Episcopus Toletanus circiter 5000 voluminum Muliammedanoruin flammis dari curavit. V. Istoria del Card. Ximenes di Mons. Spir. Flecliier Vescovo di Nimes rl\ 1. /. 1. 7) Incendia, bella, depopulationes barbarorum etc. §. 10. Fontium virtutes et vitia. Fontes suas virtutes et vitia Labent; sic Scriptum authenticum, seu genuinum est, quod eum Labet auctorem, cujus nomen prae- sefert, vel, si auctor ignotus est, quod eo circiter tempore prodiit, cui attribuitur , apocryphum a) seu suppositum, vel spurium est, quod non eum habet auctorem , cujus nomen praesefert, vel, si auctor ignoratur, quod non eo circiter tempore exaratum est, cui ad- scribitur , integrum , in quo nec plus , nec minus , nec aliter quidpiam continetur, quam in originali, corruptum , vel depravatum , quod cum originali non convenit, sed aut plus, aut minus, aut aliter quidpiam continet, si plus, interpolatum, si minus, mutilatum , si autem aliter quidpiam, seu aliis verbis, aut alio ordine, continet, alteratum dicitur, fidedignum, cui spectata scientia et sinceritate auctoris merito creditur, aut contra, ubi in auctore aut scientia, aut sinceritas, aut utraque desideratur. a) Apocryphi non eadem semper est significatio ; nam aliquando libri, qui Canonici non sunt, alias libri,