Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
32 qui falsa, ac nostrae fidei contraria continent, apocryphi appellantur, ita Gelasius Pontifex C. Sancta Romana Dist. 15. Historiam Ecclesiasticam Eusebii apocrypham vocat $ nimirum ob Epistolam Christi ad Abgarum ab eo relatam, ob nimias Ori- genis laudes, et ob impensum Arianis patrocinium. V. Dominici Macri Hierolexicon sub voce: sipo , cryphus. §• 11. Causae suppositionum. Causae suppositionum sunt: 1) Studium sectarum; sic haeretici saepe nomina celebrium virorum scriptis suis praefixerunt , ut iis auctoritatem et lectores conciliarent , sicque venenatam doctrinam suam facilius propagare possent, e. g. Gnostici plures libros, quos ab hominibus a Deo inspiratis exaratos esse dicebant, confinxerunt, et ad commenta sua demonstranda adhibuerunt. S. Iren, contra Haereses l. 1. c. 20. S. Epiph. Haeres. 26. Gnosticorum. Sixtus Senensis in Praefat. Bibliothecae Sanetae. a) a) Cassiodorius De Institutione Divinarum Litterarum c. 8. ait: ,,Quod solent facere, qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere/2 * 4 2) Animus hostilis; nempe fuerunt, qni eos, quos ipsi odissent, risui, contemptui et detestationi exposituri, erronea , ridicula, absurda et impia quaeque nomine eorum vulgaverunt , e. g. Diotimus Stoicus Epicurum insectatus 50 lascivas epistolas, tamquam ab Epicuro scriptas, circumtulit. Diogen. Laért. De vitis, dogmatibus, et apophtheg mat ibus clarorum Philosophorum. I. 10. n. 3. Exemplo esse possunt etiam sic dictae Epistolae obscurorum virorum ab inimicis nomine Schola-