Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

30 res inanes, abjecerunt, aboleverunt, aut ad libros compingendos, prouti hodiedum videre est in Bibliothecis, adhibuerunt. 3) Negligentia, cum possessores codicum eos male custodiverunt, eos ab humore, ti­neis, muribus exedi permiserunt, vel excer­ptis usi ipsorum operum , ex quibus haec excer­pta desumpta sunt, nullam curam habuerunt, a) a) Constantinus Porphyrogenneta utiliora ex veterum libris excerpi jussit, unde postea ignavi Graeci bis excerptis contenti ipsa, ex quibus confecta erant, opera neglexerunt, sicque multa eorum perierunt. V. Prooemium in Excerpta de Legationibus Byzantinae Historiae T. l. 4) Malitia; cum sectarii scripta illustrium virorum suis dogmatibus contraria, ne ex illis erroris convinci possent, aboleverunt. 5) Furor tyrannorum Christianos perse­quentium, praeterquam enim quod persecutio­nes descriptionem codicum multum impedive­rint, Christiani fugientes, sine dubio plures secum codices , ut illos exitio eripiant, abstu­lerunt, et absconderunt, quorum non pauci postea in suis latibulis periverunt. Diocletianus Imperator autem publico etiam edicto sacros codices flammis absumi jussit, et eos in me­dio foro concremari ipse quoque Eusebius con­spexit. Euseb. II. E. I. 8. c. 2. 6) Detestatio perversorum librorum et metus mali ex lectione eorum enas cituri, sic Act. 19, 19. dicitur: ,,multi autem ex iis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros et combusserunt coram omnibus.“’ Constanti­nus M. librum Arii, cui titulus Thalia, com­buri jussit. Socrat. II. E. I. 1. c. 9. Theodo­sius Junior, et Valentinianus 3'<is de libris Porphyrii et aliorum contra Religionem Chri­(

Next

/
Thumbnails
Contents