Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
29 5- 8* Flures deperditi. Plures Historiae Ecclesiasticae fontes progressu temporis interierunt. Et quidem alii ex integro desiderantur , ex aliis autem quaedam fragmenta adhuc exstant, tamquam lacerae de naufragiis tabulae, a) Ceterum aliqua scripta, quae deperdita censentur, inter Bibliothecarum pulveres delitescere possunt, nondum edita, aliquando protrahenda. Sic duae Epistolae S. Augustini, una ad Optatum Milevitanum de natura et origine animae , altera ad Petrum et Abraham de paenis parvulorum, qui sine baptismo decedunt, e Bibliotheca Benedicti- norum Gottwicensiuin in Austria erutae et anno 1732. editae sunt. V. Gallandii Bibliothec. Veterum Patrum, antiquorumque Scriptorum Ecclesiasticorum. T. 7. in Prolegom. c. 15.— Continuationem Flcurii T. 7i.p. 390. et^ a) Apud Eusebiuin in Historia Ecclesiastica, S, H ieronyinum in L. De Piris illustribus, Pholium in Bibliotheca etc. 5- 9Causae deperditionum. Causae deperditionum sunt: 1) Paucitas exemplarium; nam nondum inventa typograpliia opera describi debuerunt, cum autem hic labor valde molestus sit, et pluribus etiam otium et occasio ad describendum defuerit, ex aliquibus praesertim operibus pauca exemplaria descripta sunt, quae omnia dein facile perire potuerunt. 2) Ignorantia; nam seculis obscuris homines rudes plura MSS. vetustate attrita, vel peregrinis characteribus et lingvis exarata, velut