Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
271 ctant. Prima methodus haec incommoda habet, quod singula facta certis annis alligando errores chronologici saepe inevitabiles sint, nam anili, quibus antiqua facta acciderunt, nequaquam possunt semper determinari ; dein quod narratio per diversa intermedia identidem interrumpatur , et in partes minutissimas sece- tur, a) sicque narratio valde arida evadit, attentio defatigatur, memoria obruitur, et facta non cohaerentia brevi ea elabuntur. Altera methodus dicta incommoda equidem minuit, non tamen penitus tollit, cum eventus non semper cum initio seculi incipiant, et cum exitu ejus terminentur, adeoque rursus narrationem varia interponendo abrumpere oporteat. Quare ultima methodus optima est, seu cum Historia per Periodos distribuitur. In Historia Ecclesiastica tales Periodi a diversis Ecclesiae statibus repetuntur. Hac ratione singulae materiae usque ad finem Periodi ita proponuntur, ut legentibus integrae sistantur, quin alia he- terogenea, donec una res plene enarretur, intermisceantur. Haec certe methodus narrationem claram et nitidam reddit, ac memoriam valde sublevat. a) Fleury Hist. Eccl, P. 1. in Praef. p. 54. de methodo Annalistarum ait: „Saepe necesse erit (in hac methodo) subito ex Oriente in Occidentem, Roma Antiochiam commigrare, jam inceptum in Italia Concilium abrumpere et ad aliud converti in Africa celebrandum, jam una linea erit interserenda ad notandam Pontificis , vel Imperatoris mortem.“ Cum autem 4 diversos Ecclesiae status di- stingvamus, Historiam Ecclesiasticam in 4 Pcriódos dividimus: Ima decurrit a Christo usque ad victoriam Constantini M. de Maxentio, seu ad a. 312.