Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

I est. Pari ratione in Ecclesia Christi ad veritates re­ligionis significandas varii ritus instituti sunt, ut earum memoria tanto magis conservaretur. Singula­ris Dei providentia circa Ecclesiam adoranda est, quod fidem, altissimorum etiam mysteriorum, cum operibus, consvetudinibus et caeremoniis externis intime connexam esse voluerit, ne vel simplicissimi fidelium ea, veluti quodammodo sensibus subjecta ignorare, aut oblivisci possent. Apposite ad rem Fleuri T. 14. Diss. 3. 23. ait: „sunt (Caeremo­niae) subsidium non leve, quo Deus veram Religio­nem per omnia tempora propagari et custodiri vo­luit, quia, ut nos S. Scriptura docet (Deut. 6, 2U et [].) sensibilia fidei testimonia sunt. Festorum Na­talis Domini et Resurrectionis solemnitas in perpe­tuum homines , etiam rudissimos , admonebunt, de­sum Christum pro salute nostra natum, mortuum et a mortuis resurrexisse. Dum Christiani in no­mine Patris , et Filii, et Spiritus S. baptizabunt, fidem Trinitatis confitebuntur, dumque Missa cele­brabitur, publicum testimonium pro veritate Eu­charistiae dabitur.u 3) Scriptores, qui considerantur , vel ut fontes, vel ut subsidia, fontes, uti, qui res aut a se, aut coram se, aut suo, vel vicino tempore gestas referunt, subsidia autem , qui suam relationem ex aliis fontibus accipiunt. Ceterum et hi instar fontium sunt in iis, quae cx fontibus hauserunt, si fontes ipsi aut per­diti sunt, aut accedi nequeunt. Sic Eusebius fons est in pluribus quoad prima secula. 4) Ephemerides Ecclesiasticae, politicae et litterariae. 5) Traditio, seu propagatio eventus ad posteros tantum per solam famam , et sermo­nes hominum, licet tardius in scriptum refe­ratur. Tales traditiones circa vitas sanctorum , miracula, reliquias et similia specialim Tra­ditiones piae appellantur. 28

Next

/
Thumbnails
Contents