Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

2G3 neglectas, ex medio aevo in lucem profert. Quod in fontibus invenit, libere lectoribus ex­hibet, haud sollicitus, quomodo id cum suo­rum dogmatibus et opinionibus consentiat. Di­ctio tamen ejus obscurior et durior est. Joan. Matthias Schroeckh Professor Poe- seos, dein autem Historiae in Universitate Vit- tenbergensi, a) scripsit (2§rifHici)e fäkd)enQefd)id)te usque ad tempora Reformationis — prodiit Li- psiae ab a. 1768 —1803. Tomis 35 in 8. aliqui Tomi emendati et aucti prodierunt Lipsiae ab a. 1772. Dein scripsit ^ii’($engefcí}id)íe feit bcc ^Reformation — prodiit Lipsiae ab a. 1801 — 1808. Tomis 8 in 8. Schroeckhium deinTzschir- nerTomo 9no continuavit. Lipsiae a. 1810 in 8. Tomo autem lOmo vitam Schroeckhii et Indi­cem adjecit. Lipsiae a. 1812 in 8. Item Histo­riam Religionis et Ecclesiae Christianae adum­bratam in usus Lectionum. Editio 3tia emen­datior prodiit Viennae a. 178G. in 8. et Bero- lini a. 1790. in 8. Schroeckhium propter pecu­liarem diligentiam, et vastam lectionem debita laude nemo fraudabit. Testimonia sedulo exci­tat. Historiam pragmatice scribit. Methodum , quae antea placebat, et adhuc etiam a Moslic- mio retinebatur, Historiam Ecclesiasticam per secula scribendi reliquit et suum opus per Pe­riodos ordinavit. Demum stylo claro, facili et passim concinno utitur. a) Schroeckhius Viennae patre mercatore natus est a. 1733. Ejus mater fuit filia celebris Matthiae Beli i ministri verbi Dei Posonii, ad quem puer Poso- niurn delatus ibidem iu Gymnasio Protestantico scho­las frequentavit. Postea in Universitate Gottingensi inter alios Joan. Laur. Mosliemium, et Joan. David. Michaelis audivit. Hi duum - viri peculiarem suorum studiorum amorem ei instillarunt. Aliquamdiu in­certus animi fuit , an exemplo Moshemii Historiae,

Next

/
Thumbnails
Contents