Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

264 an vero exemplo Michaelisii lingvis orientalibus vi­vere debeat. Eligere priinum nescius utrumque stu­dium conjungere voluit. Cum autem in utroque ex­cellere impossibile esse videret, illecebrae Historiae vicerunt, cum ei, missis lingvis orientalibus, pri­mas dedit. Obiit Scliroeckhius a. I80tt. Infelix ab applicita suae Bibliothecae scala casus, cum infir­mitate et senectute conjunctus, ipsi post j>aucos dies mortem conscivit. Tzschirner in Biograpliia Schroeckhii T. 10 a Reform. At Schroeckhius quoque suos passus est manes, nain 1) generation valde multum et cito scripsit. Si justam sibi indulgens moram sua scripta debita litura coercuisset, saepe aptiora vocabula elegisset, superflua resecuis­set, et alios errores cavisset; 2) sufficienti animi, pravis adfectionibus inaccessi, tranqui- litate, aequitate, gravitate et modestia in scribendo caret. Hinc nimia ejus erga suam Ecclesiam propensio, et erga rem Catholicam aversio, hinc satyricae expressiones; a) 3) in Historia trium primorum seculorum nimis de­ficit. Ipsémét in Praefat. Tomi 35ti fatetur, quod in primis Tomis magna inaequalitas sit in methodo, in excitatione testimoniorum et pertractatione momentosarum etiam materia­rum. Hoc inde potissimum evenit, quod plu­ribus, quae in antiquissima Historia Ecclesia­stica demum tardius factae sunt, disquisitioni­bus Schroeckhius uti non potuerit. At a seculo 4to usque ad dimidium seculi 18vi ejus Histo­ria jam completior et solidior est. A dimidio autem seculi 18vi, seu in recentissimaHistoria, indubie propter aetatem jam ingravescentem, serasque ad fortia vires, rursus Schroeckhium in Schroeckhio desiderabis; neque enim jam Historiam in toto suo ambitu videt; 4) mate­rias non semper apte disponit; hoc nimirum

Next

/
Thumbnails
Contents