Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Operis, quod jam diu a multis desideratur , Tomus Ius nunc demum prodit. In studio Historiae Ecclesiasticae id evenit mihi, quod altissimum montem scandenti. In radice montem humiliorem videt, in ascensu autem semper nova et nova cacumina detegit. Saepe se mox in supremum cacumen evasurum putat, quando vero illuc pervenit, rursus aliud, et iterum aliud cacumen emergit. Cum igitur non ignorem, quid in scriptore, nostra in primis aetate, requiratur , in editione operis, ad quod antevigintijam annos, grande mortalis aevi spatium, animum adjeci, celeriori mihi esse non licuit. Omnia ex fontibus hausi. Quantum fieri potuit, originalibus operibus et optimis editionibus usus sum. Citata ubique *