Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
qui U. C. praecesserunt, addatur; 2) respondens annus ante ae. v. si inventus annus P. J. subtrahatur ab annis P. J. 4713, residuum exhibebit quaesitum annum ; 3) post ae. v. si anni 753, qui ex annis U. C. ae. v. praecesserunt, subtrahantur datis annis U. C, §. 53. Aera Christianorum. Aera C/iristiana ab Incarnatione, aut Natali Christi ducitur. Hujus aerae auctor fuit Dionysius Exiguus Sec. 6to. Yerba ejus sunt in Epist. Ima: „Quia vero S. Cyrillus Imum Cyclum ab anno Diocletiani 153 coepit, et ultimum in 247 terminavit, nos a 248 anno ejusdem Tyranni potius , quam Principis inchoantes , noluimus circulis nostris (Paschalibus) memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegimus ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare, quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, idest passio Redemptoris nostri evidentius eluceret.“ Jam Dionysius Exiguus annum Diocletiani 248 , a quo circulos suos (nam Cyclus 95 annorum Dionysii Exigui ex 5 minoribus circulis, seu 5 enneadecaéteridibus constat, ut ex ejus Epist. ‘Ida apparet) inchoavit, cum anno ae. v. 532 junxit. In cursu anni Diocletiani 248 annus ae. v. 532. a Calend. Jan. incepit, ut ex iis, quae infra de Aera Diocletianea dicemus, patebit. Igitur Dionysius Exiguus annum ae. v. Imum eundem, quem nos hodie, seu annum Julianum 46tum P. J. 4714tum, constituit. Beda /. De Temp, ratione c. 45. Ludw. Ideler j^anbb. bet mait), unb íedjn. <§()tonoí, 2. S3, p. 367