Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

1S8 et 380 et ff. a) Aera Christiana , seu Diony- siana, deinceps communis evasit, b) Hinc etiam propter hunc communem usum Aera Vulgáris appellatur, c) Attamen haec aera a vero Christi natali anno differt, d) Demum ex dictis etiam liquet, dato anno ae. v. inveniri respondentem annum Mundi, Olympiadum , Urbis conditae, si eidem addantur anni, qui juxta has aeras ante ae. v. effluxerunt. a) Illa opinio , quod aera Dionysiana aeram vulgarem uno anno antevertat, et quod aera vulgaris prae­sentem formam a Beda, qui aerain Dionysianain uno anno immiuuit, originem liabeat, fundamento desti­tuitur* b) Mabillon l. c. c. 23. ait: „Hic calculus41 (ab In­carnatione annos computans) „etsi ab anno Christi 533. a Dionysio compositus, non tamen statim, sed longo post tempore admissus est. Ex Historicis Yen. Beda hanc epochám primus observasse videtur in Historia sua — \ ictor Episcopus Tununensis in summa annorum, quam Chronico suo subjicit, an­num desinentis Chronici a Nativitate Domini nostri Jesu Christi secundum carnem numerat 567. At in ipso Chronici contextu a Consulibus calculum suum petit, cum Beda et subsequentes Francorum Histo­rici annos ab Incarnatione singulatiin enumerent. — Calculum Dionysianum non penitus probarunt post Bedam Marianus Scotus et Sigebertus , rati, Diony­sium annos 23 Christi annis detraxisse. Unde Ma­rianus in Chronico annos computat ab annis Christi tum secundum Dionysium, tum secundum Evangeli- cam veritatem.u c) Inter Data etiam Armus Trabeatioris occurrit. Sic in Stephani Baluzii Capitularibus Regum Franc orum. Tomo Qclo edit. Paris. Coi. 630. Decretum électionis Borrelli Episcopi Rotensis sic incipit: „Anno trabeationis Domini nostri Jesu Christi 1017. Aera 1055. Indictione 15. Concur­rente 1. Epacta 20.u Jam si hoc Datum cum altero l. c. coi. 633. ,,Acta scedula hujus indaginis a cor­porea trabeatione Verbi Divinicc, et cum verbis S. Fulgeutii in Ser/n. De S. Stephano Protomar-

Next

/
Thumbnails
Contents