Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

180 in posteriore nempe parte anni Incarnationis secun­dum Alexandrinos 329ni accidit. Quando autem annus Incarnationis Alexandrinus a Scriptoribus Byzantinis designatus ab annis ae. v. plus quam 7 annis differt, eosdem Scriptores By­zantinos a recta Chronologia aberrare indubium est, uti e. g. cum Theophanes L c. Concilium Nicaenum ad annum Incarnationis 316 confert, c) Imo dicta aerae Alexandrinae mutilatio ipsos quo­que veteres, qui eadem aera usi sunt, in intervallis temporum computandis in ex-rores inrpulit. In aera Antiochena annus Incarnationis Imus cum anno mundi 5493tio et Juliano 45to conjungitur. Y. Pagius l. c. turm. 52. Cum ita­que Alexandrini annum mundi 5501mum cum anno Juliano 43tio connectant, manifestum est, aeram Antiochenam ex Alexandrina for­matam esse. Nimirum Panodorus, vel forsan alius eo antiquior vitium aerae Alexandrinae, quod ei per decennalem mutilationem illatum est, emendaturus, epocham Incarnationis ex anno Alexandrino 5501mo ad 5493tium, et ex anno Juliano 43tio ad 45tum transtulit. Eoipso ergo creationem mundi 10 annis, Incarnatio­nem autem biennio tardius, quam Alexandrini, posuit; sic enim annus Antiochenus 5491mus concurrit cum anno Alexandrino 5501 mo et anno Juliano 43tio, in quo Alexandrini epo­cham Incarnationis defigunt, annus autem An­tiochenus 5493tius concurrit cum anno Alexan­drino 5503tio et anno Juliano 45to, quo Ale­xandrini annum Incarnationis 3tium, Antio­cheni vero Imum inchoant. Haec differentia usque ad Diocletiani annum Imum procedit; cum enim eo anno Alexandrini tam aeram mundanam, quam Incarnationis decennio de­curtaverint, in posterum cum Antiochenis ean­dem aeram mundanam habent, duntaxat in

Next

/
Thumbnails
Contents