Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
ISI annis Incarnationis Alexandrini Antiochenis 8 annis minus numerant, qui enim in his antea biennio Antiochenos antecesserunt, propter 10 annos abdicatos deinceps 8 annis remanserunt. Ceterum aerae Antiochenae apud Scriptores Graecos nullum exemplum invenitur. Earn dein Dionysius Exiguus adoptavit, et sic aera Dio- nysiana, seu aera vulgaris, ex hac enata est, sicut infra dicemus. Postea aera Antiochena a Constantinopoli- tanis rursus reformata et annus Incarnationis Imus cum anno quidem Juliano 45to, uti Pa- nodoro et post eum Dionysio Exiguo placuit, sed cum anno mundi 5509no conjunctus est. Quare ad aeram Antiochenam 16 anni additi sunt, a) Ilujus reformationis sequentes potissimum causae fuisse videntur : 1) Ut fervente eotum Indictionis usu, annus mundi per 15 divisus eam Indictionem redderet, qua juxta Orientales annus Incarnationis Imus et Julianus 45tus insignitus est, et reipsa , si annus mundi 5509nus per 15 dividatur, Indictio 4ta prodit, quae juxta Orientales anno Incarnationis Imo et Juliano 45lo a Septembri, a quo illi annum auspicantur, propria est. 2) Ut Cycli Judaici ratio haberetur, quem etiam Victorius, aliique Latini praeter Romanos passim secuti sunt. Cyclus Judaicus, et latinus ab Alexandrino et Romano ternario discrepat, ita, ut, qui Romanorum est Imus, Latinorum sit 17mus, qui illorum 2dus, horum 18vus, qui illorum 3tius, horum 19nus , v. Petavius in Auctario operis de Doctr. Temp. I. 8. c. 3. Jam in aera Constantinopoli- tana hujusmodi Cyclus Judaicus locum habet; nam si annus mundi 5509nus per 19 dividatur,