Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
1G7 gicae falsis Diplomatibus ab imperitis supponerentur. '2<ta, ut Notarii peritiam suam ostentarent in artecomputi, quae ars magnopere tum venditabatur, et a Clericis ordinandis exigebatur.“ Tales temporum Notae sunt: 1) Concurrentes sunt excessus dierum supra 52 anni hebdomadas, qui excessus anno communi est unius diei, anno autem bisscxtili duorum dierum. Concurrentes dicuntur, quod cum Cyclo Solis concurrant, ita, ut quoties Cyclus Solis terminatur, etiam Concurrentes novam cum eo seriem ordiantur, a) Alias etiam Epactae Solis , et Epactae majores appellantur, ut ab Epactis Lunae, quae etiam Epactae minores (lictae sunt, distingverentur. a) Ceterum Campanus in Computo majori c. 13. ait: ,,excessum dierum supra septimanas integras vocaverunt Concurrentem, eoquod ipse currens simul cum Regulari solari indicat ferias Calendarum ia singulis mensibus.“ Anno Imo Cycli Solis Concurrens est 1 , anno 2do 2, anno 3tio 3, anno 4to 4, anno 5to G, loco 5, quia hic annus est bissextilis, anno Gto 7, anno 7mo 1, anno 8vo 2, anno 9no 4, loco 3, quia hic annus est bissextilis, et sic reliquis annis, pro anno communi semper unum, anno autem bissextili duos adjiciendo, et semper, ubi 7 numerati sunt, rursus ab unitate incipiendo, cum Concurrentes tantum 7 siut, sicut Litterae Dominicales et dies hebdomadae. Cum Concurrentes ab anno Imo Calendarii, seu quando Littera Dominicalis est G a) incipiant, Concurrentem Imum iste annus dat pro anno sequenti, seu quando Littera Domi- nicalis est F. Hinc Concurrens 1 respondet