Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

168 Litterae Dominicali F , Concurrentes 2 Litterae Dominicali E, 3 Litterae Dominicali D, 4 Litterae Dominicali C, 5 Litterae Dominicali B, 6 Litterae Dominicali Á, 7 Litterae Domi­nicali G, seu juxta ordinem Litterarum Domi- nicalium versiculo, quem alias attulimus, hac ratione mutato expressum : Francus Equo, Dacus Cane, Barbarus Arcu Gaudet, b) a) Annus Imus Calendarii appellatur , quando Littera Dominicalis est G , quia Litterae Dominicales retro­grade variantes a G incipiunt, ut alibi dictum est. b) Cum apud Christianos orientales non esset inoris dies hebdomadarum primis 7 alphabeti literis desi­gnare, usum Concurrentium introduxerunt, ut ope eorum cum Regularibus conjunctorum feriam cujus- que diei in mense , adeoque etiam Dominicam Pa­schalem determinarent, quod Christiani Occidenta­les ope Literae Dominicalis facere consveverunt. De his Christianorum Orientalium Concurrentibus , seu Epactis solis et Regularibus, seu addititiis v. Maximum Monachum in Computo Ecclesiastico P. 1. c. 23. et JJ\ 2) Regulares Solis sunt certi numeri sin­gulis mensibus attributi, Hi juxta ferias , qua­les in Calendis mensium sunt anno Imo Calen­darii , seu quando Littera Dominicalis est G, dispositi fuerunt. Jam autem anno Imo Calen­darii, seu quando Littera Dominicalis est G, Ima. Januarii, quae perpetuo liabet Litteram A, est feria 2da, unde Ima Januarii Regula­res Solis sunt 2, Ima Februarii, quae perpe­tuo habet Litteram D, est feria 5ta, unde Ima Februarii Regulares Solis sunt 5, et sic porro. Regulares Solis cum Concurrentibus in Calen­dario Juliano ostendunt, a) qualis in Calendis mensium sit hebdomadae dies. In hunc finem Regularibus Solis dati mensis addi debent Con­currentes anni. Si summa non superet 7, quae­

Next

/
Thumbnails
Contents