Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
ICG rum accommodata. Unde etiam clarum est, cur huic Periodo nomen Graeco - Romanae Pagius indiderit. Dicta accomodatio in sequentibus consistit: i) debemus annum a Cal. Januarii inchoare. 2) Cyclo Solis , quem haec Periodus exhibet, 4 unitates addere. 3) a Cyclo Lunae unitatem detrahere. 4) Cyclum Indictionis , quem reddit, retinere , nihil addendo , aut detrahendo. Pagius in Critica in Annales Baronii T. l. Dissert. de Periodo Craeco- PLomana, Si igitur annus Periodi Graeco - Romanae 5493 dividatur per 28, Cyclus Solis erunt 5 , si dividatur per L9, Cyclus Lunae erunt 2, si dividatur per 15, Cyclus Indictionis erunt 3, adeoque Cyclo Solis 4 unitatibus adjectis , a Cyclo Lunae unitate ablata, et Cyclo Indictionis retento habebitur Cyclus Solis 9 , Lunae 1 , Indictionis 3. Jam datum annum ae. v. ad Periodum Graeco- Romanain reducemus, si ei 5493 annos addamus $ tot enim anni Periodi Graeco - Romanae ante ae. v. effluxerunt, et tunc juxta dictas regulas etiam Cyclos pro eodem anno ae. v. determinare possumus, Vicissiin annum ae. v. dato anno Periodi Graeco- Roinanae respondentem deprehendemus, si a data annorum Periodi Graeco - Romanae summa 5493 annos subtrahamus. Pagio in Critica in Annales Baronii perpetuus Periodi Graéco-Ronianae usus. At alii Historici eam haud adoptarunt. $• 48. Aliae temporum Notae. Praeter Cyclos, de quibus hactenus egimus , adhuc etiam aliae temporum Notae excogitatae sunt, a) a) Mabillon De Be Diplom. 1. 2. c. 24. ait: ,,Praeter Indictionem inediae et infimae aetatis homines varios characteres Clironologicos superinduxere, nempe abLpacta, Luna, Concurrente, Termino Paschali , aliisque similibus. Id accidisse puto duabus ex causis, ima, ne facili negotio notae Chronolo-