Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

165 V. g. caedes Julii Caesaris contigit anno Var­roniano 710, ad annos itaque P. J. 3960, qui juxta computum Varronis Imum annum U. C. praecesserunt, addantur 710, erit annus P. J. 4670, quo Caesar occisus est. Ad resciendum nunc, quot annis ante ae. v. hoc acciderit, juxta dicta 4713 — 4670 = 43 hoc ergo anno ante ae. v. Caesar interfectus est. 6) ad Cyclos Solis, Lunae et Indictionis pro quovis anno determinandos, nempe datus annus ratione supra exposita ad P. J. reduca­tur, dein annus ad P. J. reductus per 28, 19, et 15 dividatur, residuum exhibebit Cyclos, si autem nihil remaneat, Cycli erunt 28, 19, et 15. Quae hactenus dicta sunt, annos mundi usque ad ae. v. aChronologis computatos annis P. J. 4713 pauciores sumunt. Si autem plures assignentur, uti fit a Graecis, quod infra vi­debimus, tunc utique major haec summa anno­rum ab annis P. J. 1713 subtrahi non potest. Hoc igitur in casu ad annos P. J. 4713 integra P. J. 7980 addenda est, ut sit summa annorum 12693, et ab hac dein subtrahenda est allegata major summa annorum mundi, a) a) Omnibus , quas recensuimus, Periodi Julianae uti­litatibus expensis recte dixit doctissimus Petavius De Doctr. Temp. T. 1. /. 7- c. 8. „Hoc unum verissime profitebor, nihil liac methodo ad extri­candas Chronologiae molestias , lucemque rebus ob­scurissimis adferendam utilius a me esse compertum — Credi vix potest, quam expeditum sit hoc ne­gotium, quamque nihilominus accuratum, ut qui se in Periodi istius usu gnaviler exercuerit, Chro- nologiam secum ambulantem , non in Chartis ac li­bris desidentem habeat. Eliam de Periodo Graeco - Romana aliquid dicen­dum est. Periodus Graeco - Romana est ipsa aera Antiochena 5493 annorum a Pagio ad usus Latino-

Next

/
Thumbnails
Contents