Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

1G4 3) ad veras Chronologorum contradictio­nes et errores detegendos; si enim dicta me­thodo annum ab aliquo Chronologo adstructum ad P. J. reducamus, et intervallum ab hoc ad ae. v. interjectum excerpamus, confestim , si quid peccatum fuit, apparebit. In exemplo: Torniellus in Annalibus Sacris initium 01) m- piadum ponit in anno mundi 3278, idem porro /. c. ab orbe condito usque ad initium ae. v. numerat annos 4050, igitur juxta dicta 4713 — 4050 = 663 H- 3278 =3941 , adeoque Tor­niellus triennio aberravit. 4) ad varias annorum formas interse com­parandas ; sicut enim supra vidimus, diversi diversa anni exordia statuerunt. Praeterea etiam Imperatorum et Regum initia in diversas anni partes incidunt, adeoque anni principatus eo­rum a variis terminis putantur. TIaec omnia maximam perturbationem , nuspiam proniore lapsu, pariunt, dum quis diversos adeo annos et varia Principum initia inter se comparare, et ad annos v. g. Julianos a Cal. Jan. ineuntes reducere conatur. Ex bis vero salebris cun­ctantem Chronologum Periodus Juliana, miro quodam compendio educit. Nec in compara­tione annorum errare sinit; nam eosdem annos esse oportet, quibus eosdem Cyclos assignat* 5) ad memoriam sublevandam; nimirum si praecipuarum quarundam Epocharum annos memoria teneamus, uti Imum annum Olym- piadum , qui est annus P. J. 3938 , Imiim U. C* qui est annus P. J. 3961, Imum ae. v. qui est annus P. J. 4714, reliquos Historiarum annos, quorum ad aliquem ex illis cardinibus inter­valla cognoscimus, facili additione, aut sub­tractione in quacunque demum Chronologia, modo sibi consentanea, invenire poterimus,

Next

/
Thumbnails
Contents