Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

163 quot annos P. J. mundi creationem praecessisse arbitretur. Sic Petavius Rationar. Temp. T. 2. P. 2. /. 2. c. 1. ab orbe condito usque ad ini­tium ae. y. numerat annos 3983. Usserius in Annál. V. et N. Test, in aetate Mundi Ima. 4003. Dicta methodo rescimus , juxta Petavium annos 730, juxta Usserium 710 P. J. mundi creationem antecessisse. Hi addantur ad an­num mundi, quo hi Chronologi ante ae. v. quidpiam accidisse referunt, et sic idem annus ex mente eorum ad annum P. J. reducetur. Postea autem haec annorum P. J. summa uni­tate imminuta subtrahatur ab annis P. J. 4713, qui ae. v. praecesserunt, et sic residuum ex­hibebit annum ante ae. v. e. g. initium Olym- piadum ponit Petavius 1. c. I. 3. c. 1. anno mundi 3208, adeoque juxta dicta 730 = 3938 P. J. 4713 — 3937 = 776, ergo annus mundi 3208 respondet anno ante ae. v. 776. 2) ad apparentes Chronologorum contra­dictiones conciliandas, si enim dicta methodo anni a Chronologis assignati ad P. J. redigan­tur , saepe, qui dissentientes videbantur, con­cordes deprehendentur. V. g. initium Olympia- dum figitur: Juxta Petavium l. c. anno mundi 3208 730 = 3938 P. J. Juxta Usserium l. c. in aetate Mundi 5ta anno mundi 3228 -f- 710 = 3938. P. J. a) a) Sic memorati Chronologi quoad initium Olympia- duin conciliantur ; concipiamus enim binos terminos, initium mundi, et initium ae. v. inter quos institu­tio Olympiadum intermedio quopiam loco interjecta est, fieri potest, ut Chronologi initium Olympia­dum a primo termino inaequaliter removeant, ab allero aequaliter, nempe spatio annorum 776.- *

Next

/
Thumbnails
Contents