Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

161 hindas, ct annos unius ad annos alterius con­vertendos commode adhiberetur. Verum cum circa summam annorum mundi mirum sit inter Chronologos dissidium, istud omnium rerum temporumque principium naturale teneri non potest. Quare huic defectui arte succurrendum erat. Jam Periodus Victoriana nimium brevis est, et, ut ad initium mundi pertingeret, sae­pius replicanda esset. Igitur alia quaedam Pe­riodus excogitanda erat, quae omnia temporum intervalla a primordio mundi ad Christum ex variis Chronologorum sententiis evoluta in se complecteretur. .Atque talis est Periodus Juliana. In Periodo Juliana ista est peculiaris pro­prietas, ut quivis ejus annus ita proprios ha- heat Cyclos, ut üdém oinnes simul nulli alteri totius hujus Periodi anno competant, hinc, si assignetur Cyclus Solis, Lunae et Indictio­nis, invenitur annus hujus Periodi, cui dati illi Cycli conveniunt, in qua re hac methodo procedendum est : nimirum Cyclus Solis per 4815, Lunae per 4200, Indictionis per 6916 multiplicetur, dein facta particularia inde re­sultantia in unam summam addantur, et haec summa per 7980 dividatur, residuum indicat annum Periodi Julianae datos Cyclos continen­tem. Cf. Untéit, ptr 3ctf6. J^erauég. t>on Vega l. c. Vicissim si detur annus hujus Periodi , inveniuntur Cycli Solis, Lunae , et Indictio­nis, qui ei competunt, si datus annus divida­tur per 28, 19, ct 15. Residuum Imum exhi­bet Cyclum Solis, 2dum Cyclum Lunae , 3tium Cyclum Indictionis. Si autem residuum nullum sit, est Cyclus Solis 28, Lunae 19, Indictionis 15. Hinc si apud Historicos cujuslibet anni Cycli exhiberentur, nulla ambiguitas esset in Chronologia. L 11

Next

/
Thumbnails
Contents