Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
160 Festorum , ceterorumqile ejusmodi characterum , qui ab eadem prisca methodo pendent, frequens mentio occurrit. Dein Periodus haec nonnunquam etiam ad tempora consignanda adhibita est. V. Theophan. in Chronographi a inter Scriptores Hist. Byzant. ubi de baptismo et morte Constantii Imperatoris loquitur , Appendicem Histor. Franc♦ Gregorii Turo- nensis Fredegario attributam c. 109. §. 47. Periodus Juliana. Periodus Juliana est systema 7980 annorum solarium consurgens ex multiplicatione Periodi Victorianae 532 per Cyclum Indictionis 15. Hanc Periodum Josephus Scaliger se- culo 16. produxit. Quia autem eam ad annum Julianum, et quidem a Calendis Januarii, accommodavit, ei Julianae nomen indidit. Jos. Scaligeri De emend. Temp. 1. 1. p> 22. /. 5. p. 359, et ff. a) a) Interim Petavius L c. /. 9. c. 1. ait; 7,Xn eo castigandus est nonnihil Scaliger, quod se Periodi illius (Julianae) inventorem, ac methodi fuisse glo- rietur. Hanc enim a Graecis transtulit, qui annos ab orbe condito numerantes, horum t^v o/jáöa (summam) per eosdem illos tres Cyclos partiri solent. —• Quare Graecorum imitatione Scaliger trium Cyclorum usum ad communem Latinorum aeram accommodavit, in quo uti sua laude fraudandus non est, sic istius inventi gloriam sibi omnem arrogare non debet.u Ceterum, si annorum, qui ab orbe condito ad nostra usque tempora effluxerunt, certus et consensu omnium receptus numerus iniri posset, haec ipsa annorum mundi summa sine omni alia Periodo artificiali sufficeret, ad cujus epocham omnium Cyclorum origo referretur, quaeve, sicut omnes alias Epocbas ambitu suo contineret, ita etiam ad eas inter se compa-