Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
159 ctione Mansi T. 9. Unde Cyclus Victoril etiam 77iagnus Cyclus Paschalis appellabatur* Marian. Scotiis in C/iron. ad a. M. 4193* V. Tabulas in L’Art de verifier les Dates. c) Dein autem initium hujus Cycli ad annum, qui ae. v. proxime praecedit ^ translatum est. Mai ian. Scotus in Chroiuad a. 531. ait: „Explicit magnus Cyclus Paschalis 532 annorum, in cujus 2do anno juxta Dionysium natus est Dominus.“ d) Pervulgata sententia est, Cyclum Victorii 532 annorum postea ä Dionysio Exiguo emendatum et usque ad Gregorianam Calendarii castigationem ad Pa- schata determinanda adbibitum esse. At ex Dionysii Exigui Epist. ima satis apparet, ab eo non Cyclum 532, sed tantum 95 annorum productum fuisse. Y. Petav. I. c. in Notis ad Appendicem. In liac Periodo ista est peculiaris proprietas, quod Udem Cycli Solis et Lunae nonnisi transacto spatio 532 annorum, seu transacla tota Periodo simul concurrant. Hinc, si assignetur Cyclus Solis et Lunae, invenitur annus hujus Periodi, cui dati illi Cycli conveniunt, nimirum ex dato Cyclo solis, additis, si opus est, 28 detrahatur datus Cyclus Lunae, et per residuum multiplicetur numerus 56, facto autem addatur ille ipse numerus Cycli solis, a quo paulo ante Cyclus Lunae subtractus est, summa abjectis, quoad fieri potest, 532, exhibebit annum Periodi Victorianae, cui dati Cycli Solis et Lunae competunt. Cf. 2infeif. Jitc 3eifL tton 23ega. 3fe§ J?aitptfh Vicissim , si detur annus hujus Periodi, inveniuntur Cycli Solis et Lunae ei respondentes, si datus annus dividatur per 28 et 19. Residuum Imum exhibebit Cyclum Solis, alterum autem Cyclum Lunae. Si residuum sit nullum, erit Cyclus Solis 28, Lunae 19. a) a) Periodi hujus notitia Historico necessaria est, quia in Historiis et Diplomatibus Paschatmn et aliorum