Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
158 annorum a. 457. conscripsit, ä) Nam Varietät novilunioriim et Terminorum Paschalium intra 19 annos, seu intra Cyclum Lunae equidem tota explicatur * ita ut post 19 annos iterum eodem ordine recurrant, sed non etiam ipsa Paschata, quia Cyclus Solis, seu ordo Litera- rum Dominicalium non post 19, sed post 28 annos redit, verum duobus his Cyclis in se ductis post 532 annos Cycli, adeoque etiam Paschata, rursus eadem serie recurrebant in Calendario et methodo veteri, b) Initium Cycli 532 annorum Victorius defixit in anno Passionis Domini, qui juxta calculum ejus anno ae* v. 29no respondet, c) Hilari Epist. ad Victorium , Victorii Epist. ad Hilarum et Praefatio Paschalis Festi, Gennadius De Viris Illustribus c* 88. Gregor. Túron. Histor. Franc. L 1. in Praef. Isidorus Hispalens. Etym. I. 6. c. 17. Marianus Scotus in Chron. ad a. 463. d) a) Celerum Victorius primus quidem fuit, qui huric Cyclum apud Latinos adhibuit, sed institutio eju9 Orientalibus debetur, nam Georgius Syncellus iu Chronographiap. 27. edit. Venet, perbibet, jam Annianum monachum Aegyptium temjjore Theodosii Junioris memoratum Cyclum usurpasse. Pholius autem Biblioth. Cod. 115. inventionem Periodi 532 annorum Metrodoro tribuit. b) Iis temporibus Pascha, ut in celebratione ejus error evitetur et tempus a Concilio Nicaeno praescriptum observetur, ex talibus Cyclis determinabatur. Unde etiam varii ejusmodi Cycli excogitati sunt. Demum Cyclus Victorii 532 annorum , sed ceteroquin non una ratione immutatus et emendatus, invaluit, ejus- que usus in Ecclesia usque ad correctionem Grego- rianam universalis permansit. Jsftn Concilium Aure- lianense 4tum a. 541. celebratum Can. Imo sic statuit: „Placuit itaque Deo propitio, ut Sanctum Pascha secundum laterculum Victorii ab omnibus Sacerdotibus uno tempore celebretur.1* In co//e-