Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
157 habet Cyclum Indictionis 15, Imus annus ac. v. habuit Cyclum Indictionis 4. 4) Si Imus annus ae. v. habuit Cyclum Solis 10, Lunae 2, Indictionis 4, sequitur, quod Imum anuum ae. v. praecesserit Cyclus Solis 9, Lunae 1, Indictionis 3. Ut ergo ex dato anno ac. v. abjici possint omnes integri Cycli evoluti, et reperiri Cycli currentes, necesse est, ut ad inveniendum Cyclum Solis ad datum annum ac. v. addantur 9, et dein divisio fiat per 28, ad inveniendum Cyclum Lunae ad datum annum addatur 1, et divisio fiat per 19, denique ad inveniendum Cyclum Indictionis ad datum annum addantur 3, et divisio fiat per 15. Residuum divisionis dabit in Imo casu Cyclum Solis, in 2do Cyclum Lunae, in 3tio Cyclum Indictionis dato anno respondentem, si nullum est residuum, id indicio est, etiam ultimum Cyclum Solis, Lunae, et Indictionis esse completum, seu eo anno currere Cyclum Solis 28, Lunae 19, Indictionis 15. §. 46. Periodus Victorian a. Periodus Victoriana est systema 532 annorum solarium consurgens ex multiplicatione Cycli Solis 28 per Cyclum Lunae 19. Nomen accepit a Victorio, seu, prout alii appellant, Victorino Aquitano. Scilicet, cum computi Paschales a Graecis et Latinis producti inter se discreparent, Hilarus Ecclesiae Romanae Archi- Diaconus, dein autem Summus Pontifex, Victorio calculi subducendi peritissimo auctor fuit, ut in hac ambiguitate pro concordi Pa- schatis celebratione certam aliquam rationem inire conaretur. Quare Victorius Cyclum 532