Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

i 50 $. 45. Uberior Cyclorum expositio. Methodum inveniendi Cyclos Solis, Lu­nae, et Indictionis hactenus vidimus, hujus methodi ratio nunc aperienda est, quae eadem est in omnibus his tribus Cyclis. Quocunque demum tempore inventi sint hi Cycli, ad an­teriora mundi tempora retrotrahi, et characte­res cujusvis anni efformarepossunt. Sic a. 1824. Cyclus solis est 13 , Cyclus Lunae, seu nume­rus aureus 1, Cyclus Indictionis, seu Indictio lloinana 12. Inde facile reperitur, quinam Cycli respondeant Imo anno ae. v. adeoque etiam quotannis incipiant ante ae. v. ubi sic proce­dendum est: 1) Dato anno 1824 abjiciendi sunt Cycli, quos habet, utpote incompleti, nempe Cyclus solis 13, residui sunt anni 1811, Cyclus Lu­nae 1, restant anni 1823, Cyclus Indictionis 12, manent anni 1812, habet ergo aenus 1811 Cyclum solis 28, annus 1823 Cyclum Lunae 19, annus 1812 Cyclum Indictionis 15. 2) A residuis hisce annis toties subtrahendi sunt integri Cycli, quoties id fieri potest, seu annus 1811 dividendus est per2S, annus 1823 per 19, annus 1812 per 15. Ex Ima divisione pervenitur ad annum ae. v. 19, cui respondet Cyclus solis 28, ex 2da divisione pervenitur ad annum 18, cui respondet Cyclus Lunae 19, ex 3tia divisione pervenitur ad annum 12, cui respondet Cyclus Indictionis 15. 3) Si annus ae. v. 19 habet Cyclum Solis 28, Imus annus ae. v. non potuit non habere Cyclum Solis 10, si annus ae. v. 18 habet Cyclum Lunae 19, Imus annus ae. v. habuit Cyclum Lunae 2 , ac denique si annus ae. v. 12

Next

/
Thumbnails
Contents