Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
ii ex dictis a praecedenti Septembri exordium c ipiant. Ceterum aliquas exceptiones a communibus tribus Indictionum initiis v. in I/Art de verifier les Dates, a) a) De usu Indictionum Mabillon De Re Diplom. I. 2. c. 24. ait: „Indictionis usus apud Humanos ab initio , i. e. a tempore Constantini, apud Anglos a missione Augustini per Gregorium M. a Caroli M. imperio invaluit apud Francos. — Quamquam ante id tempus invenimus quaedam acta Galliae Conciliorum Indictionis notis praedita: in quibus Aure- lianense 3tiuin in codice Lugdunensi Indictione 2da, Aurelianense 4tum Indictione \ta in codice Pitkoeano etc. — celebrata dicuntur. —- Quali vero Indictione usi sint quique Latini orbis populi, jam inquirendum est. Graecam, seu Constantinopolita- liam adscribunt Epistolae Gregorii M. Johannis 8, et Gregorii 7. Unde Gregorius 7, in Bullario (Tom. 1, pag. 50) Datum Laurenti 3. Non. Septemh- Indictione incipiente 15. At subsequendum Pontificum Diplomata passim eam praeferunt, quae a Kal. Januarii incipit, aut a Natali Domini pro novi anni exordio ; ob idque Pontificia dicta est, —• Constantinianam secuti suut Angii, teste Beda i|i lib. de ratione temporum cap. 48. imo etiam Galli non raro, maxime a seculo it, ut patet ex Hariulfi Chronico Centulensi (Spicii, torn. 5. lib. 3. cap. 1.) Pontificiam tamen subinde Galli frequentarunt, ma- xime aevo Carolino. In summa ■> Indictionum genera varie pro Scriptorum, aut Notariorum arbitrio tam. in Gallia, quam Komae et alibi variarunt. — Apud Germanos vero jam duduin obtinuit Indictio ab H. Ral. Octobris, qbtinetque etiam nunc, ob id Caesarea dicta , aliis Constantiniana Cyclus Indictionis edam in Hungária olim vigebat. Sic Diploma, quod S. Stephanqs Imus Hungáriáé Rex Monasterio S. Martini de sacro Monte Pannoniae Ord, S. Bened, a, 1001. dedit, sic concluditur: „Anno Dominicae Incarnationis 1001 Indictione 15. anno Stephani lini Regis Ungroruip 2do.u Atque ex his satis apparet, quantopere hupe Cyclum noscere Historici intersit,