Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

154 annum linum, seu ad annum ae. v. 312. haec verha ad scribuntur : V yövxTiúixav Kuvgav hvhxvmv evieutiev djj- Xn> Indictionum Constantinianarum hinc est initium. b) Cyclus Indictionis apud Graecos maxime tunc inva­luit, cum Justinianus Novella 47. hanc legem tulit: ,,Unde sancimus eos, quicunque gestis ministrant, sive in judiciis , sive ubicunque conficiuntur acta et tabelliones, qui omnino qualibet forma documenta conscribunt, in hac magna civitate, sive in aliis gentibus omnibus , quibus nos praesidere dedit Deus, hoc modo incipere in documentis: Imperii illius Sacratissimi Augusti Imp. anno toto , et post illa inferre Consulis appellationem, qui in ilio anno est, et 3Lio loco Indictionem , mensem et diem , sic enim per omnia tempus servabitur.“ c) Dufresne in Glossario sub yoce; Indictio ait: ,,Indictionis, quae ab 8. Kal. Octobris proficisci­tur , originem Constantino M. adseribunt passim Chronologi, unde et Constantinianam vocant: quam ab hac die coeptam ideo volunt, quod tum impe- rare coeperit a. Christi 307,“ Invenitur autem Cyclus Indictionis Roma­nae , seu quotus sit in hoc Cyclo datus annus ae. v. si dato anno addantur 3. quia Cyclus In­dictionis aeram vulgarem praecedens sunt 3 , summa dein dividatur per 15, quia Cyclus In­dictionis ex 15 annis constat, residuum exhi­bebit Cyclum Indictionis , si autem divisione facta nullum sit residuum, Cyclus Indictionis erit 15. Regulae pro inveniendo Cyclo Indi­ctionis his versiculis continentur: Si tribus adjunctis Domini diviseris annos, Ter tibi per quinos, Indictio certa patebit. Aut aliter: si datus annus ae. v. dividatur per 15, quotiens dabit numerum integrorum Cyclorum post aeram vulgarem , residuum vero additis 3. erit Cyclus Indictionis pro dato anno. Habito Cyclo Indictionis Romanae, etiam Cycli Indictionum reliquarum innotescunt, cum

Next

/
Thumbnails
Contents