Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
153 Cyclus Indictionis. Cyclus Indictionis est spatium 15 annorum perpetuo in orbem recurrens. Cyclus Indictionis, seu Indictio vocatur etiam ipse numerus exprimens unum annum ex serie dictorum 15 annorum. A quo hic Cyclus institutus , et cur spatio 15 annorum definitus sit, incertum est. a) Illud constat, quod Indictio nihil aliud sit, quam annona , tributum, et quidquid in praestationem indicitur. Y. Dufresne Glossarium sub voce : Indictio. Triplex autem Indictio distingvi debet: Const antinop olitana, seu Graeca, ita dicta, quod eam Imperatores Con- stantinopoiitani et alii Graeci usurparent, b) Haec a Calendis Septembris initium sumit. Cone. Chalcedonensis Act. 9 et 10. Cod. Just. I. 10. T. 16. L. ult. Cf. Petav. I. c. T. 2. /. 11. c. 41. Caesarea, ita appellata, quod ea Imperatores in Occidente uterentur., llaec ab 8 Calend, Octobris, seu 24ta Septembris incipit. Beda l. de Temp. rat. c. 46. Eadem Indictio etiam Constantiniana appellatur a Constantini M. Principatu, vel Consulatu. Sed utrum Constantini M. seculo Indictio a 24ta Septembris inchoata sit, non liquet, c) Alterutram harum Indictionum intelligit S. Ambrosius, cum in Epist. ad Episcopos Aemiliae ait: Indictio—1 Septembri mense incipit. Demum Romana, seu Pontificia, ita vocata, quod in Diplomatibus Pontificiis adhiberetur. Haec a Calendis Jan. post Septembrem, a quo priores Indictiones ineunt, sequentibus progreditur. a) Vulgaris opinio est, Cyclum Indictionis coepisse ab a. ae. v. 312, quae opinio unitis Chronici Alexandrini auclorilale liiliiiu-, in quo ad Olympiad. 273iac §. 44.