Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
16 5) Eandem omni tempore in Ecclesia Catholica lidei morumque doctrinam exhibet, adeoqne etiam hinc, juxta promissiones Christi , notam verae Ecclesiae oflert. a) a) Historia Ecclesiastica duce cognoscimus , quod inter innumeras Religionis Christianae theorias sola lie- Jigio Catholica unice firma, sihique in doctrina semper aequalis in praesens supersit. In humana certe potentia, aut prudentia causam tanti phoenoineni frustra quaereremus. Nimirum, quae ab hominibus erant, evanuerunt, vel mutata sunt, quod autem a Deo est, firmum et perpetuo idem permansit. 6) Propositis recte, aut prave factorum exemplis, priorum amore accendit, posteriorum autem horrore percellit, ad ea imitanda, ad haec autem fugienda movet, lectorem prudentem et cautum facit. 7) Ostendit, quomodo vexata virtus saepe pulchrior ex tempestate prodierit, instar solis, qui e A'ictis nubibus splendidior exit, quomodo superbum non raro flagitium , in sublime elatum, graviore lapsu ruerit, quomodo pravae artes frequenter successu carucrint et mala aliis intentata in auctores demum reciderint. 8) Historiae profanae lumen adfundit; nam quae in Ecclesia contigerant, multorum, quae in republica acta sunt, occasio fuerunt, sic controversiae Theologicae etiam rempubli- cam turbarunt, diversitas religionis discordiis, rebellionibus, bellis, emigrationibus subditorum ansam dedit, superstitio et fanatismus plures in civitate strages edidit, Religio nunquam impune contempta est, et quoties mota ost sacra haec anchora, toties fluctuavit simul etiam reipublicae navis.