Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

IV «• «• Necessitas. Theologis autem Historia Ecclesiastica non tantum utilis, sed etiam necessaria est, et quidem Generatim : Nam Historia Ecclesiastica Theologiae ori­ginem et incrementa proponit, variam pro di­versitate temporum docendi rationem exhibet, et hoc ipso Religionem quidem in Ecclesia sem­per eandem fuisse, sed Theologiam jam hanc, jam aliam faciem habuisse, ac proinde, quod aliqua aetate suffecit, pro alia minime suffi­cere, ostendit; Patres et alios Scriptores Ec­clesiasticos cum eorum scriptis recenset; de­mum , quid ad summam rei in religione, quid contra ad adiaphora et scholastica pertineat, edocet, igitur in his Theologus propter diver­sitatem opinionum pacificus esse discet, nec dissentientem statim perniciosi erroris arguet. Cum autem adversarii non raro armis ex anti­quitate Ecclesiastica petitis pugnent, ea Theo­logus haud retundet, nisi iisdem armis fuerit instructus. Speciatim autem : Ad Studium Ii ibi i cum ; Nam Historia Ecclesiastica originem et Canonem Sacrorum Librorum refert, authen- tiam, integritatem et auctoritatem eorum con­firmat, originem et fata versionum, modum et subsidia interpretandi diversis temporibus, enarrat, ac demum varia Scripturae Sacrae loca illustrat. Ad Theologiam Dogmaticam ; nam l) Plura dogmata, quae in Scriptura Sacra aut non, aut obscure tantum continentur, ex

Next

/
Thumbnails
Contents