Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
Í49 a) Aii inveniendas Epactas Gregoriaiias aimoruin iude ab a. 1899—19UU ab Epactis Juliauis 12 dies subtrahendi essent, quia juxta legem Gregorianam anno etiam 1899 dies intercalaris omissus est, sed aequatio lunae eodem anno 1800 facta unum diem elisit, igitur tantum 11 dies subtrahendi sunt, sicut ab anno 1700 — 1800. Idem accidit, quotiescunque in aliquo lOOmo anno aequatio tam lunae, quam etiam solis facienda est, prout ex dictis patet. Unde sequitur etiam, quod ad habendas Epactas Gregoria- nas ab a. 1900 — 2000 ab Epactis Julianis 12 dies subtrahendi sint. Porro habitis Epactis alicujus anni Julianis , aut Gregorianis facile est aetatem lunae, seu diem a novilunio pro quovis die ejusdem anni determinare, nimirum Epactis addi debent Regulares lunae , et numerus diei in mense, summa aetatem lunae pro illo die exhibebit. Si autem summa ultra 30 excrescat, abjectis 30, residuum ostendet aetatem lunae juxta Calendarium Julianum , aut Gregorianum, prout nempe computatio facta est juxta Epactas Julianas , aut Gregorianas. Regulares lunae autem pro Calendario tam Juliano, quam Gre- goriano infra assignabimus. Cognita aetate lunae pro certo die facile erit etiam diem no- vilunii numeratione retro facta reperire. a) a) Notandum tamen, hac methodo tantum novilunium Ecclesiasticum, ita dictum, quod novilunium ud determinandum Pascha hac ratione erui debeat, innotescere , non autem novilunium astronomicum. J3. Pascha. Concilium Nicaenum Oecumenicum Imum legem tulit , ut Pascha ab omnibus Christianis in toto orbe eodem die celebretur, nimirum die Dominica post lunam Utam, quae ipso