Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
] 50 dic aequinoctii verni accideret, aut proxime hunc diem sequeretur, quia Christus Dominus die Dominica proxime post Pascha Judaeorum resurrexit. Aequinoctium autem vernum Concilium Nicaenum immobiliter adfixit 21mae diei mensis Martii, licet astronomice jam citius , jam tardius accideret. Igitur ad celebrationem Paschatis tres conditiones requiruntur I) ut celebretur die Dominica. 2) post lunam 14tam, nunquam igitur seu ante, seu in ipsa luna 14ta, ita, ut, si luna 14ta incidat in ipsam diem Dominicam, celebratio Paschatis ad diem Dominicam proxime sequentem transferri debeat, a) 3) post aequinoctium vernum. Euseb. in vita Constant. I. 3. c. 18. Ambros, in Epist. ad Episcopos Aemiliae. Epiphanius Haeres. 50. Qnartadecimanonim. Haeres. 69. Arianqrnm. Haeres. 70. Audianorum. Socrates H. E. I. 1. c. 9. Sozomen. H. E. I. 1. c. 21. Theodoritus H. E. I. 1. c. 9. et 10. Theophilus in Prologo de Sancto Pascha. Cyrillus in Prologo et in Epist. Victorius in Praefat. Paschalis Festi. Dionysius Exiguus in Epist. Ima. Ceterum confer Decreti Nicaeni de Pascitate explicationem— Ch r- Guilielmi Franc, t Fal citi i — in Novis Commentariis Societatis Regiae Scientia ram Göttingensis. Tomo 1. ad a. 1769, et 1770. a) Theophilus in Prologo de Sancto Pascha, Cyrillus in Prologo , Victorius in Praefat. Pasch. Festi. Beda /♦ De temp, ratione c. 41. et plures alii in decretp Nicaeno per lunam I4tam plenilunium intellexerunt, neomeniam non a conjunctione, sed a visione, seu die 2da, qua jam luna se visibilem praebet, repetendo. Hanc illi sententiam a veteribus Judaeis acceperunt, qui aeque lunam I4tam pro plenilunio habuerunt, v. Philo de vita Mosis L. 3. fragmentum Anatolii apud Euseb. H. E. I. 7.