Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
148 Jam leges aequationis utriusque, nempe lunae et solis, sunt sequentes l) cum in aliquo lOOmo anno aequatio lunae facienda est, Epactae unitate crescunt. 2) cum in aliquo lOOmo anno contra aequatio solis facienda est, Epactae unitate minuuntur. 3) cum utraque aequatio facienda est, Epactae manent, a) a) Sicut igitur ex dictis patet, correctio Gregoriana annum tam solarem, quam lunarem emendavit. Utraque emendatio pro Pascliate necessaria fuit, prima propter aequinoctium vernum , altera propter lunam I4tam. Ad inveniendas Epactas Julianas pro dato anno ae. v. numerus aureus inventus per 11, seu Epactas unius anni multiplicetur. Si factum fuerit minus, quam 30, sive Epactae maximae , ipsum factum constituet Epactas quaesitas , si vero factum fuerit majus, quam 30, illud per 30 dividatur et residuum erunt Epactae Julianae. Ad inveniendas autem Epactas Gregoriánus pro dato anno ae. v. primum inveniri debent Epactae Julianae, dein si datus annus sit in serie annorum ab anno correctionis Calendarii, seu 1582 usque ad a. 1700 ab inventis Epactis Julianis, si eae majores fuerint, quam 10, seu numerus dierum per Gre- gcrium 13tium ejectorum, 10 isti dies subtrahantur , si vero Epactae Julianae minores fuerint,, quam 10, eis 30 addantur, seu Epactae maximae, et ab hac summa 10 dies subtrahantur, residuum exhibebit in utroque casu Epactas Gregorianas. Si autem datus annus sit in serie annorum ab a. 1700 usque 1800, ab Epactis Julianis, additis prius, si necesse fuerit, 30 diebus, 11 dies subtrahendi sunt. Si autem post subtractionem nihil remanet, Epacta est = 0, seu a)