Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
147 50 anni omissi, dein loco 312£ annorum semper tantum 300 assumpti, adeoque 12^ relicti sunt, hi autem 12£ intra 1200 annos, seu ab a. 500 usqUe 1700 in 50 annos excrescunt, qui ad priores 50 annos additi 100 annos efficiunt , hinc 4ta aequatio lunae facta fuit anno 1800, quae aequationis lunae ratio porro quoque eadem manet, ita, ut ea fieri debeat post 300 quosvis annos, ubi autem 12^ anni supra 300 omissi 100 annos constituunt, post 400 annos. Atque sic novilunia nonnisi tunc primum uno die anticipabunt, cum 4£ anni, seu differentia inter 308 et 312|, inde ab anno 550 iterum 308 annos efficient» a) Initium aequationis lunae ideo non in a. 325. seit tempore Concilii Nicaeni defixum est, quia correctoribus Calendarii curae fuit, ut per Epactas novilunia et lunae I4tae potius tardius , quam citius , designentur, hinc initium aequationis lunae ad a. 55(1 relegatum est. Petavius De Doctr. Temp. T. l. I. 5. c. 3. et 15» Porro juxta legem Gregorianam ex dictis tres centesimi anni communes, seu uno die breviores sunt, qui secundum Calendarium Julianum bissextiles habentur, hinc novilunia toties uno die tardius eveniunt, quam per numeros aureos et Epactas Julianas indicentur» Huic autem vitio lex Gregoriana per aequationem solis obviavit* Est autem aequatio solis assumptio Epactarum unitate minorum , quando in lOOmo anno dies intercalaris omittitur, adeoque Ima aequatio solis juxta legem Gregorianam facta fuit a. 1700mo, 2da ISOOmo* 3tia fiet a. 1900mo, at a. 2000mo aequatio solis locum non habebit, quia annus iste etiam juxta Calendarium Grcgorianum bissextilis erit. i