Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
HG venire debet, qui tamen in Epactis Julianis negligebatur. a) Veteres Computatores tot Epacta3 pro quovis anno munerarunt, quot inde a novilunio erant dies 22a Martii, seu die, qua citius Pascha celebrari non potest. Beda de temporum ratione c. 48. Et hae sunt Epactae, qüae in antiquis Chartis inter Data occurrunt. Aliqui has Epactas inchoarunt a mense Septembri juxta Aegyptios, alii autéin a mense Januario juxta Romanos, 4 mensibus tardius j ac priores. Porro in veteribus documentis cum imo anno Cycli decennovennalis Epacta jam 29, jam nulla conjungitur , quod notandum est, ne errorem , ubi nullus est, irrepsisse suspicemur. Beda de Argu- mentis Lunae• L’ Art de verifier les Dates. Recen- tiores autem Epactae pro quovis anno tot numerantur, quot inde a novilunio sunt dies ultima Decembris prioris anni. Si lunatio ultima Decembris finitur, Epactae sunt 30, seu iis abjectis Epacta est = 0, quae per * exprimitur. Cum igitur novilunia post 19 annos Julianos , ex quibus Cyclus Lunae et Epactarum Julianarum constat, lh, 29', 19/y, seu circiter 1£ hora citius eveniant , huic vitio lex Grego- riana per aequationem lunae occurrit. Est autem aequatio lunae assumptio Epactarum unitate majorum jam 3tio, jam 4to centesimo anno. Initium aequationis lunae lexGregoriana in anno ae. v. 550. a) seu facilioris methodi causa in a. 500 defixit, dein aequationem lunae aeque propter faciliorem methodum non post 308, seu, sicut tunc computabatur, 312£ sed post 300 quosvis annos fieri jussit, ita tamen, ut priorum 50 et posteriorum 12£ annorum ratio habeatur. Igitur Ima aequatio lunae juxta legem Gregorianam facta fuit anno SOOmo , 2da IlOOmo , 3tia 1400mo, 4ta autem fa'cienda fuisset a. l/OOmo, at quia ex anno 550, a quo initium aequationis lunae desumptum est,