Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
145 Epactae sunt indices no vilim iorum, a) Epactae, seu dies 30 abjectae unum mensem lunarem constituunt. Hic mensis ad annum lunarem cum solari exaequandum intercalatur, et ideo embolimaeus dicitur. Cum autem Epactae 30 in toto Cyclo 19 annorum septies abjiciuntur, tales menses embolimaei in eodem Cyclo sunt 7. Epactae Julianae hac methodo procedentes pro 19no anno sunt 29, pro 20mo anno, seu Imo anno novi Cycli Epactalis sunt 11, nam Epactis 19ni anni 29, non 11, sed 12 addendae sunt, adeoque 30 abjectis pro 20mo anno 11 remanent. Haec aucta additio Epactarum 12, quae omni 19no anno Cycli Epactalis fit, saltus lunae appellatur. Causa hujus est sequens : quia ad Epactas cujusvis prioris anni Epactae, seu dies 11 pro l0d, 21h, ll7, 26" adduntur; nam tantum haec est differentia anni solaris Juliani ex 365 diebus et 6 horis constantis ab anno lunari astronomico ex 354d, 8h, 48', 33", 94 constante, hinc semper 2h, 48', 33" circiter plus additur, quod in 19 annis 2d, 5h, 22', 27" efficit, contra 3tio , 6to, 9no, limo, 14to, 17mo, et 19no anno Epactae, seu dies 30 abjiciuntur pro 29d, 12h, 44', 2" 8283, adeoque semper llh, 157, 58" plus, ac deberet, hoc dictis illis 7 annis 3d, 6h, 51', 46" efficit. Quod igitur durante toto Cyclo Epactali plus ahjectum est, superat hoc, quod plus additum est, ld, lh, 297 19" unus igitur dies per hoc compensatur, quod pro lino anno novi Cycli Epactalis Epactis prioris anni 29 loco 11 addantur 12. Quod adhuc compensandum est, nempe lh, 29', 19" intra 308 annos Julianos unum diem efficit* Ut igitur Epactae serius quoque novilunia accurate exhibeant, iste unus dies etiam in calculum L 10