Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
141 Unum addes annis Domini, summamqnc novennis, Et denis tribuas, numerus tibi ut aureus adsit. Aut aliter: si datus annus ac. v. dividatur per 19, quotiens dabit numerum integrorum Cyclorum post aeram vulgarem, residuum vero unitate auctum erit Cyclus Lunae pro dato anno. §• 42. Epactae. Epacta venit a graeco sTtccycu induco, in- sero, intercalo, quia, cum ad 30 assurgit, intercalatur. Est autem Epacta differentia anni solaris ab anno lunari, quae est proxime 11 dierum. Epactae aliae sunt Julianae, aliae Gregorianae. Epactae Julianae tantum intra orbem 19 annorum, qui Cyclum lunae constituunt, variant, a) Epactae autem Gregoria- nae, seu Epactae Julianae emendatae, etiam alias mutantur, prout infra dicemus. a) Epactae Julianae non ideo sic appellantur, quasi a Julio Caesare institutae fuissent, sed, quod annis Julianis accommodatae fuerint. Epactae tam Julianae, quam etiam Grc- gorianae colliguntur, et suis annis ita adseri- buntur, ut minores tantum, quam 30, retineantur. Epactae 30 semper abjiciuntur , et duntaxat excessus supra 30 assumitur. Sic pro Imo anno Cycli Epactalis Epactae sunt 11 , pro 2do 22, pro 3tio 33, sed 30 abjectis, manent pro 3tio anno tantum 3, pro 4to 14, et sic porro. Hinc etiam novilunia Imo anno Cycli Epactalis 11 diebus, 2do 22 diebus, 3tio 33 diebus, seu 30 abjectis, 3 diebus, Ito 14 diebus et sic porro citius eveniunt. Quare /