Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
parati circiter hora pius efficiunt, a) Ilaec differentia 308, seu, sicut Grcgorii 13tii Pontificis tempore computabatur, 312^ annis in unum diem excrescit, hinc etiam post 308, seu 312^ annos novilunia, adcoque etiam lunae litae, integro die citius accidunt, quam ante hos annos. Cum igitur Christiani inde a Concilio Nicaeno Oec. Imo, seu a. 325 usque ad correctionem Calendarii a Gregorio 13tio Pontifice factam, seu a. 1582. in determinanda luna lita Paschali Cyclo Lunae usi fuissent, ex hoc etiam capite progressu temporis error intervenit in celebratione Paschatis ; nam intra 1257 annos, qui a tempore Concilii Nicaeni Oec. Imi usque ad correctionem Gregorianam effluxerunt, dicta differentia ultra 4 dies excrevit, adeoque a. 1582. ultra totidem dies quaevis luna 14ta, ac proinde etiam Paschalis a sua sede remota praeverti t diem ex Cyclo Lunae definitum et quae juxta Cyclum Lunae numerabatur luna 14ta, reipsa erat luna 18va. a) Hoc patebit, si tempus, ex quo annus solaris et lunaris astronomicus juxta dicta constat, per 19 multiplicetur, et ad annos lunares 7 menses lunares synodici embolimaei addantur , juxta systema ennea- decaeteritidis , dein autem facta inter se comparentur. Invenitur autem Cyclus Lunae, seu numerus aureus indicans , quotlis sit in Cyclo Lunae datus annus ac. v. si dato anno addatur unitas, quia Cyclus Lunae ante Imum annum ac. v. erat 1, summa dein dividatur per 19, quia Cyclus Lunae est spatium 19 annorum, residuum exhibebit numerum aureum, si autem post divisionem nihil remaneat, numerus aureus erit 19. Regulae inveniendi numerum aureum his versiculis continentur: