Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

130 dein dividatur per 28, quia Cyclus solis ex 28 annis constat, residuum exhibebit Cyclum so­lis, si autem divisione facta nihil remaneat, Cycius solis erit 28. liegulae pro inveniendo Cyclo solis his versiculis continentur : Junge annis Domini ter ternos, perque viginti Octo seca summam, Cyclus solaris habetur. Aut aliter : si datus annus ae. v. divida­tur per 28 , quotiens dabit numerum integro­rum Cyclorum post aeram vulgarem, residuum vero cum 9 conjunctum erit Cycius solis pro dato anno. Ast dicta tantum Calendario Juliano con­veniunt ; nam juxta Calendarium Gregoriánul« non post 28, sed post 400 annos Literae Do- inin leak's eadem serie recurrunt, cum juxta Calendarium Gregorianum intra 400 annos tres centesimi communes Cyclum 28 annorum per­petuo interrumpant. Litera autem Dominicalis pro dato anno sequenti methodo invenitur, nempe : Literis A B C D E F G. subscribantur numeri 1 2 3 4 5 G 7. Dein data summa annorum ae. v. summa bissextilium praeteritorum, quae e divisione eorundem annorum ae. v. per 4 innotescit, item 5 addantur, postea pro Calendario Grego­riáné dies usque ad datum annum ae. v. exmissi subtrahantur, reliquum autem per 7. divida­tur, residuum ex 8 subtractum dabit nume­rum , cui superius adscripta Litera Dominica­lis respondet, si vero nullum fuerit residuum, Litera Dominicalis erit A. Si annus fuerit bis- sextilis , Litera hac ratione inventa pro poste­riori anni parte serviet inde a die intercalari, pro priori autem anni parte sequens Litera po­nitur ordine retrogrado a)

Next

/
Thumbnails
Contents