Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
137 a) Anno bissextili debent esse duae Literae Domini- cales , una usque ad diem intercalarem, seu 24tam Februarii, altera ab hac usque ad finem anni ; cum enim dies intercalaris inter 2diam et 24tam Februarii interponitur, duae dies, nempe 24ta et25ta, Litera F signantur, ne ordinem Literarum a 24 ta Februarii usque ad finem anni mutare necesse sit. Quare Litera Dominicalis, quae usque ad diem intercalarem erat, manere non potest, sed ejus loco Litera Dominicalis fit praecedens in serie 7 Literarum et in tabula dextrum locum occupat. Anno 1582. Litera Dominicalis fuit G, 10 autem diebus ex Octobri expunctis eodem anno deinceps Litera Dominicalis fuit C, nam 10 diebus, adeoque etiam 10 Literis expunctis pro Litera Dominicali sequebatur C. Quia vero anno 1582 ante dictam expunctionem Litera Dominicalis fuit G, 4ta Octobris , post quam ad 15tam ejus mensis transitum est, incidit in feriam 5tam, cum autem post 10 dierum expunctionem Litera Dominicalis fuit C, 15ta Octobris incidit in feriam Otam, adeoque per 10 dierum exmissionem feriarum series mutata non est, quia a feria 5ta ad feriam Gtam perventum est. Ex dictis etiam patet, quod post 10 dierum ejectionem distantia Literae Domini* calis Julianae a Gregoriana usque annum 1700 fuerit = 3, ab anno 1700 usque 1800 = 4, ab anno 1800= 5. Maxima distantia est = 6. Postea Litera Dominicalis Juliana cum Grcgo- riana eadem erit per integrum seculum. Dein rursus post unum seculum distantia erit = i et sic porro. Cognita Litera Dominicali alicujus anni omnes ejusdem anni dies , quales sint, an Dominica , an feria 2da etc. facile rescire possumus; nam ordo Literarum per menses conii- nuatur , et quia numerus dierum in quovis