Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
135 gnari consveverunt, ita ut Ima anni dios sibi adiixam habeat constanter Literam A, 2da Literam B, 3tia C et sic ordine usque G. inclusive, postea rursus A, et ita porro per totum annum dictae septem Literae serie continua se excipiunt. Litera, quae in anno diem Dominicam denotat, Litera Dominicalis appellatur. Hae Literae quotannis eosdem hebdomadae dies designarent, si annus solaris tantum 52 hebdomadas et nihil supra haberet, sed quia annus solaris communis praeter 52 hebdomadas adhuc unum diem continet, iit, ut, a qua die et Litera annus incipit, in eadem terminetur , et sic sequens annus a sequenti die et Litera sumat initium, aliamquc Literam Dominicalem habere debeat. Sic igitur dictae Literae post septem quosvis annos eadem perpetuo serie redirent, atque ita singulo quovis septennio singulae per orbem Literae diem Dominicam designarent, si omnis annus solaris communis esset, at quia quartus quisque annus hissextilis est, orbis Literarum ex hoc quoque capite interturbatur; nam annus bissexti- 1 is non eodem, quo incipit, die desinit, sed sequente. In de orbis Literarum non post septem annos, sed postquam annus bissextilis jam in omnes septem Literas incidit, seu post 28 annos demum revolvitur. Intra hos 28 annos Literae Dominicales semper retrograde semet excipiunt juxta primas Literas versiculi: Gaudet Francus Etjuo, Dacus Cane, Barbaras A rcu. Quis autem sit inventor Cycli solis , haud constat. Cyclus solis pro dato anno ae. v. invenitur, si dato anno addantur 9, quia Cyclus soJis ante primum annum ac. v. erant 9, summa